Isaiah 5

etc. HIER. Canticum aliquando in laetitia, aliquando in tristitia, ut hoc, scilicet quod ille composuit, qui videns civitatem flevit, dicens: etc. Luc. 19.. ID. Alia editio, vineam Sorec, quod est genus vitis optimae, uberrimae perpetuis fructibus; cuncta quae de vinea dicuntur, ad statum animae referuntur, quae a Deo plantata non attulit uvas, sed labruscas: et tradita est bestiis conculcanda, nec imbrem doctrinae suscepit, quia dona praeterita contempsit. etc. Similiter Nathan David interrogat, ut de se tanquam de alio sententiam proferat. etc.? Hoc secundum quosdam supra apud se dixit, hic vero quod cogitaverat, alios interrogat. Quasi diceret: Quia non vultis respondere, ergo respondebo pro vobis. etc. Ut scilicet qui Deum non senserunt per beneficia, sentiant per supplicia, et ideo minatur poenam, ut convertantur ad poenitentiam. ID. Quae sub Elia, etc., usque ad quando nec prophetas habuerunt, et apostolos repulerunt. etc. ID. Ex quo divisum est regnum, etc., usque ad quia Christus ex eis natus est. Quo vociferatus est contra Dominum et clamavit, dicens: Tolle, tolle, crucifige; vel, clamorem pro justitia fecerunt, quia Christum interfecerunt, cujus sanguis clamat ad Dominum: Gen. 4.. Hoc specialiter ad Judaeos qui avarissimi, etc., usque ad donec deficiat terra, sensus scilicet, et sermo humanus. ID. Quasi diceret propheta: Haec verba interioribus auribus audivi, quae sunt Domini exercituum. etc. Pompa scilicet, et structura haereticorum, usque ad qui ad comparationem multiplicis numeri unione constringitur. ID. Sterilitas terrae, quae captivitatem secutura est, ostenditur. Quasi diceret: Captivitas imminet, etc., usque ad non intelligunt in se opera Domini. . ID. Juxta historiam idem est quod supra, regionem vestram alieni devorant coram vobis. etc. De toto enim orbe congregata, etc., usque ad ut loca taurorum occuparent agni. Haec ad principes Judaeorum, etc., usque ad anathematizant vocabulum Christianorum. ID. In quibus erant, etc., usque ad tanquam solidissimis vinculis tenemur. ID. Hoc specialiter contra Judaeos qui Barrabam elegerunt, Christum condemnaverunt; generaliter ad omnes qui injustum justificant, justum condemnant. in simili significatione et figura ponuntur. In Barraba diabolum intelligimus, de quo: . Despecta Dei sapientia, etc., usque ad nec intrant ad Christum, nec permittunt intrare. Vinum continet omne vitium. Ebrietas quae Hebraice sicera significat omnia quae statum mentis evertunt. Ex abundantia panis et vini peccatum Sodomorum crevit. Supra dictum est, quia pro uvis attulerunt spinas, et fenum, et ligna, et stipulas, et vepres arsuros, quia non tantum ista fecerunt, sed et legem abjecerunt, et eloquium Dei blasphemaverunt. De quibus: ID. Prava cogitatio, ex qua procedit opus tanquam germen. ID. Notandum quod non exprobrat idololatriam et caetera peccata, sed quod abjecerunt legem Evangelii, et blasphemaverunt sanctum sermonem Domini: qui iratus fuerat contra principes et potentes, qui erant sapientes sibi et munera sequentes; quos devoravit lingua ignis, ut potentes potenter tormenta patiantur. ID. Non quod humanis subjaceat passionibus; sed qui delinquimus, nisi Dominum irascentem audierimus, non timemus. etc. Futura quasi praeterita dicit prophetali certitudine. etc. ID. Hebraei hunc locum de Babyloniis intelligunt, etc., usque ad affectu se jungit populo, et ait: . Non ausi respicere coelum, cujus habitatorem Deum offendimus, et lux nostra, quam semper habebamus in Deo, tribulationum caligine obscurata est.
Copyright information for VulgGlossa